- COLLITIANI
- COLLITIANIHaeretici, a quodam Collitie seu Colithio, unde Colithianos Isidorus vocat, nomen adepti, malum triste, seu poenam, negabant a Deo esse: quibus oppositi Floriani, malum turpe ab eodem profluere, blasphemârunt. Iidem Christum in Patre, tamquam vas minus in maiori contentum fuisse, delirârunt, hinc Metangi et Metangismoitae appellati Augustino, in quaest. 24. can. 3. quidam autem Haeretici etc. Car. Macer. in Hierolex. Vide quoque Metangismonitae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.